Datierung: 817
Ausstellungsort: Neusling
Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie alicui aliquid tradere voluerit, hoc coram plures testibus faciat obplicare Quapropterego Sigiperht in dei nomine recordatus sum antiqua tradicione mea, quam habuissem factam ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo, nunc volo iterum renovabo cum filio meo Hunperhto illam tradicionem, et volo firmiorem facere, quod ita factum est. Nunc trado omnem substanciam meam ad sancto Michahelo archangelo, quicquid habeo in loco, qui dicitur Niuzzilingas ante omnia transfirmabo, sicut superius nominavimus ut post obitum meum habeatis, teneatis, liberum perfruatur arbitrio, et in omnibus habeatis potestatem absque ullam contradiccionem in vestrum dominium faciam, et ista tradicio de quinquennio in quinquennium sit renovata, et firmiter permaneat Actum in loco ad Niuzilingas, anni domini DCCCXVII, indiccione X. Sunt testes multi