Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE TILINPAH

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum conferimus, hoc nobis in eterna beatidudine retribuere confidimus Ego igitur Reginhart hoc mente pertractans dono ad monasterium, qui est constructus in honore sancti Michahelis archangeli, ubi Oportunus abbas cum monachis suis regularem vitam exercere videtur, donatumque in perpetuum esse volo cum consensu vel licencia gloriossimi principis Tassiloni ducis, id est colonias duas in loco, qui dicitur Tillinpah ut, quicquid iam dictus abbas vel monachi ipsius ex eis elegerint faciendi, liberam ac firmisimam in omnibus habeant potestatem Si quis contra hanc cartulam ex adverso venire temptaverit partibus duci conponat sicut lex est et haec cartula omni tempore firma permaneat, stipulacione subnixa Actum est autem haec in curte, qui dicitur Faringa anno regni domni Tassiloni trigesimo sexto. Sunt testes multi