Datierung: 767 06 09
Ausstellungsort: Mondsee
Ego in dei nomine Friduuualhus cogitans de preteritu et de futuro pro peccatis meis minuandis vel pro eterna retribucione dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauuia in honore sancti Mihhaelis et sancti Petri vel ceterorum sanctorum, ubi Oportunus abbas cum monachis suis preesse videtur, a die presente donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in villa, qui dicitur Chalpaha in pago Quinzingauui, cum omne marcha atque iacenciis suis, casatis, servis, mansis, mancipiis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid ad ipsam villam pertinere videtur, totum et ad integrum sicut dixi, post obitum meum aut si infra ista patria aut fores vado, a die presente dono atque transfundo ut, quicquid iam predictus abbas Oportunus vel monachi sui de ipsa donacione facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona contra hanc donacionem, quam ego bona voluntate fieri et firmare rogavi, venire aut eam infrangere temptaverit, inprimis usque quo de hac causa ad veram emendacionem venit, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experire pertimescat et non valeat vindicare, quod repetit, et partibus duci conponat argento pondo X, auri libras V et haec donacio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Actum Maninseo monasterio puplici, sub die V id. iun regnante domno Tassiloni duci annos XX. Et sunt multi testes