Datierung: 815 05 21
Ausstellungsort: (Unter)Kollbach im Künziggau
Ego in dei nomine Deotrat cogitans pro anima mea seu pro eterna retribucione pro remedium animae meae tradidi atque transfundavi hereditatem meam ad sanctum Mihhaelem archangelum in loco, qui dicitur Maninseo, et haec omnia propria mea in potestate Hildipaldi archiepiscopi et in vestra potestate sit Et ego ipsam tradicionem firmabo sicut in tempore Hunrihi abbati faciam, et nunc firmabo hereditatem meam in loco nuncupante Chalpaha in pago, qui dicitur Chuinzingauui, cum terris, campis, silvis, pratis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, quicquid ad illum locum pertinet Et haec tradicio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat Et haec donacio fuit facta in XII kl. iun anno II imperii domni nostri Hludouuici imperatoris. Sunt multi testes