Datierung: (vor 748 Juli – Anfang 784)
1) Gloriosissimo atque precellentissimo Tassilo dux Bauuariorum vir inluster digimus vobis salutacionem, ut precimus vobis Oportunus abbas cum omni congregacione vestra, ut suscipias illum in honore meo cum gaudio, ut veraciter scias, quod licenciam habet de nobis se ipsum commendare deo nuncupante ipse Uuolfperht cum suis, que prudenciam possint fiere ad cenubium istum, ut scias cum consensu donum meum in loco nuncupante Uualtkisinga licenciam habet de nobis donare pro anima sua ad locum sanctum istum.
2) Quicquid illic habeo, unum servum nomine illo et aliis liberi IIII, quicquid ibi habeo, terciam partem dabo uxorem meam nuncupantem Alpsuuind cum consensu Tassiloni, unum colonem et II homines domesticos ad pastores et ad opus, quod ei oportune sit. Sunt multi testes.