Datierung: (vor 748 Juli – Anfang 784)
Ego in dei nomine Irminpald pro peccatis meis minuandis vel pro eterna retribucione animae meae dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauuia in honore sancti Mihhaelis vel ceterorum sanctorum, ubi Oportunus abbas cum monachis suis preesse videtur, a die presente donatumque in perpetuum esse volo hoc est in villa, que dicitur Uualtkisingas, cum omni marca atque iacenciis suis, terra, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid ad ipsum locum de proprietate mea pertinere videtur, totum et ad integrum sicut dixi, a die presente dono atque transfundo ut, quicquid iam supradictus abbas Oportunus vel monachi sui de ipso loco facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc donacionem, quam ego bona voluntate fieri et firmare rogavi, venire aut eam infrangere temptaverit, inprimis usque de hac causa ad veram emendacionem veniat, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experire pertimescat et non valeat vindicare, quod repetit, et partibus duci conponat argenti pondera decem, auri libras V et hec donacio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Sunt multi testes