Datierung: (748-784) 04
Ausstellungsort: Mondsee
Ego in dei nomine Richolfus pro peccatis meis minuandis vel pro etaerna bona retribucione dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauuia in honore sancti Mihhaelis et sancti Petri vel ceterorum sanctorum, ubi Oportunus abbas cum monachis suis preesse videtur, a die presente donatumque in perpetuum esse volo hoc est villa, qui dicitur Mistilespah in pago Quuinzingauue, cum omne marca atque adiacensiis suis, casatis, servis vel liberis , mansis, mancipiis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, vel quicquid ad ipsam villam pertinere videtur, totum et ad integrum, sicut dixi, a die presente dono atque transfundo ut, quicquid iam predictus abbas Oportunus vel monachi sui de ipsa villa facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona contra hanc donacionem, quam ego bona voluntate fieri et firmare rogavi, venire aut infrangere temptaverit, inprimis usque quo de hac causa ad veram emendacionem veniat, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experire pertimescat et non valeat evindicare, quod repetit, et partibus duci conponat argento pondua X, auri libras V et haec donacio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Actum Maninseo [monasterio] puplico, sub die mensis apr Sunt multi testes