Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE RIUTILESPAH

Nihil sibi quispiam cernitur minuendo, que sibi econtra recipit in augmentum Ideoque conplacuit atque convenit inter venerabile viro Lantperhto abbate et Uuohhare concambio facere et quod ita fecerunt Ideoque tradidit Uuohhar omnem hereditatem suam, quod ille habebat ad Riutilespah in manus Lantperhti abbati et in eius vocato Pazricho, et Lantperhtus abbas contra hoc tradidit Uuohare omnia, quod habebat ad Hiotindorf Et si quis vero [aliquid] de hac commutacione inmutare aut eam infrangere voluerit nullum obtineat ei effectum, sed presentes commutaciones omnique tempore firme et stabiles permaneant Sunt multi testes Hoc fuit factum in XVII kl. apr., luna VI anni domini DCCCXXVIIII, indiccione VII.