Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE RINDPAH

In Christi nomine Ego Deotrat cogitans de dei timore seu pro eterna retribucione tradere [et ita tradidi] hereditatem meam ad sancto Mihhaelo in loco nuncupante Maninseo, ubi preest Hildipaldus archiepiscopus et Lantperhtus regere videtur, sicut iam factum est tercio vices in loco, qui dicitur ad Chalpaha, sicut nominatum est ad Rindpah Sunt multi testes Hoc fuit factum in XV kl. febr regnante imperatore Hludouuici annorum IIII.