Datierung: (Anfang 817 – nach 829 März)
Nihil mihi quispiam cernitur minuendum, unde econtra alium recepi me in augmentum Idcirco ego Lantperhtus abbas conplacuit atque convenit omni congraegacione sancti Mihhaelis commutacionem facere inter nos atque inter nobilem virum Uuoluarnum propter hereditatem suam in loco nuncupante ad Niuzilingas, [quod] donavit, tradidit atque firmavit ad sancto Mihhaelo in Ioco nuncupante Maninseo, cui preesse videtur venerabilis vir Lantperhtus abbas Nunc dono atque firmabo vobis de rebus sancti Mihhaelis contra hereditatem vestram, hoc est in pago Quinzingauue in loco nuncupante ad Rossopah, similis vobis restituam, si domnus imperator voluisset In tali vero racione has duas epistolas uno tenore conscriptas inter nos fieri vel firmare rogamus, sicut superius insertum est, ut unusquisque, quod accipere visus est, hoc a die teneamus, habeamus atque possedeamus, liberam in omnibus habeamus potestatem Et si quis deinceps aliquid de ista cartula inmutare aut frangere temptaverit dupliciter contra quem repetit conponere cogatur, id est quantum ipse concampius eo tempore emelioratus exsolvat et insuper, quod repetit, nullum obtineat effectum, sed presens commutacio a nobis seu ceterorum manibus roborata [firme et stabile permaneat] Sunt multi testes