Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE SULZAPAH

1) Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure suo proprio alicui aliquid tradere voluerit, hoc coram plures testibus per scripturarum seriem firmiter faciat oblicare, ut in evum atque inconvulsum valeat perdurare, sicut dominus dixit in evvangelio: date et dabitur vobis, multum accipiat, qui sibi de terrenis et caducis rebus comparat premia sempiterna Quapropterego in dei nomine Heito cogitans de dei timore vel etearna bona retribucione, cum consensu fratre nostro Ortuuigo dono, trado atque transfundo, firmo omnem substanciam hereditatis mee ad sancto Mihhaelo archangelo, sicut nominatum est Lunalaco et ubi venerabilis vir preesse Lantperhtus abbas et regere videtur in omnibus. Idcirco in dei nomine perpetualiter transfirmamus hoc est in pago Quuinzingauue in loco nuncupante Sulzipah, id est kasas cum salaricias, curtiferis, cum mancipiis, cum pecoribus, cum terris arabilis, pratis , pascuis, partem mulinariis, sed quicquid in ea loco nostra videtur esse possessio vel dominacio, vel [cum hominibus] ibidem manentibus vel aspicientibus. Quapropter magnis periculis in secula esse videtur, nunc domino adiuvante et longiente vita nostra secundum suam voluntatem, si deo placet, locus meus vobiscum habere, sicut nunc factum est, et corpus meum in elimosina vestra hic sepelire, et in oracione vestra, sicut vester servus. Idcirco sicut superius dicavimus, hoc habeatis, teneatis atque possideatis legitime, vel quicquid exinde facere volueritis, liberam in omnibus habeatis potestatem.

2) Et prestavimus tibi, quod Folchrihus tradidit ad Sulzipah, kasa, scuria cum terra salaricia, cum pratis, cum mancipiis, et hobonias duos, cum servis et aliis mancipiis ad illum locum aspicientibus. Et sic illud contigit, quod tu ipsum germanum tuum supervixeris, postea habebis in precariam usque ad obitum tuum, ambi usque deus voluntas sit. De presencia in ista paginola fuit factum ad Maninseo in eclesia sancti Mihhaelis archangelis coram omni congregacione et ibi fuit venerabilis vir Lantperhtus abbas et alios multos testes. Fuit factum in V k. apr., luna XXVIII, indiccione XIIII, anni domini nostri Ihesu Christi DCCCXVII, regnante Ludouuigo imperatore IIII annos.