Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE CHUUINCINGAU

Sacrosanctae aeclaesiae sancti Mihhaelis in loco, qui vocatur Maninseo In die nomine ego Engilrat cogitans pro animae maee remedium non cogentes imperium sed libera potestate tradidi res meas sancto Mihhaelo archangelo et Hiltipaldo archiepiscopo in loco, qui vocatur Uualdoluinga, domibus, edificiis, campis, pratis, pascuis, mancipiis, omnia, quod mea videtur habere possessio, nisi tantum unum servum Liberam habeatis in omnibus potestatem post discessum meum habendi, tenendi, vel omnia quodcumque facere volueritis. Ista tradicio fuit facta in VI kl. febr. Sunt multi testes