Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE GURTINA

Sacrosancto ac venerabile monasterio, quod est constructum in honore sancti Mihhaelis in loco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus ac venerabilis Hildibaldus archiepiscopus, rector nec non et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Rihario comite constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro animae meae remedium seu pro etaernae retribucione tradere et ita tradidi aliquas res proprietatis mee, sitas in pago Matahgauue in loco nuncupante Gurtina, una cum domibus, edificiis, aculabus, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco mea legitime videtur esse possessio a die presente de iure meo in iure [et] dominacione ipsius monasterii trado atque transfundo ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii ad profectum ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvit et quod repetit, nullatenus evindicare valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum ibi, datum XIII kl. febr anno V imperii domni Karoli piissimi imperatoris et XXXVIII regni eius in Francia et XXXIII in Italia, indiccione XIII. In dei nomine feliciter. Sunt multi testes