Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Nihil sibi quispiam cernitur minuendum, qui sibi econtra recipit in augmentum Ideoque conplacuit inter venerabilem virum Arnonem licet archiepiscopum de monasterio Salzpurgiensi, ubi domnus et sanctus Hrodbertus confessor Christi corpore requiescit, et venerabilem virum Hunricum abbatem de monasterio Maninseo, quod est constructum in honore sancti Michahelis, ut, ubi congruus vel oportunus evenisset locus, de rebus eorum inter se oportunitatem facere deberent, quod ita fecerunt Idcirco dedit venerabilis Arn Salzpurgiensis antestis pro concambio ipso predicto abbati Hunrico ad opus sancti Michahelis in loco, qui dicitur Strazuualaha, aecclesiam ibidem cum integritate, qualiter ante sancto Petro et sancto Hrodberto inpendebat servitium. Similiter et in alio loco nuncupante Strazza, prope eodem loco, de terra dedit iugera CLXX, sicut dictum est fieri posse ea ratione, ut iure perpetuo ibidem serviat Et econtra visus est in commutationis negotio reddere predictus abba Hunrichus prefato archiepiscopo Arnoni ad servitium sancti Petri et sancti Hrodberti in loco, qui dicitur Hadoluespah, cum omni integritate ad hoc pertinente, quod venerabilis vir Uuasagrimus comis ad predictam aecclesiam sancti Michahelis ad Maninseo visus fuit tradidisse, pari modo et in alio loco, qui dicitur Lantchampha, quod ad eundem locum tradiderunt religiosi viri Tato scilicet et Hrodperhtus, filii Uuillihelmi Propterea inter se duo cartas commutationis ad firmationem uno ordine conscriptas fieri rogaverunt, ut, ambo qualiter alter ab altero ipsi commutantes acceperunt, ad usum suae regiminis aecclesiae habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem Et si quis ex eis vel de successoribus eorum de ipsis commutationibus quicquam inmutare vellet, ipsam rem, quam pro concanbio accepit, ammittat, et quod repetit, nihil evindicet sed presentes commutationes inter eos et successores eorum omni tempore firmae permaneant Actum in utrisque locis Salzpurgiensi videlicet monasterio publico et ad Maninseo, sub die consule III id. apr indictione VII, in anno XXXII regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege. Testes utrisque partibus multi