Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ego Ludolfus dei gratia s Treuirensis aecclesiae archiepiscopus cognito partim ex relatione seniorum partim quoque ex privilegiis aecclesiae quam salubriter quamque benigno caritativae deuotionis affectu predecessors nostri venerabiles Treuirorum archipresules videlicet domnus Teodericus et domnus Ekebertus ambo aeternali memoria predigni aecclesiam gloriosissimae dei genitricis Mariae super litus Mosellae sitam ab inopiae molestia non modicum relevaverint et ad religionis formam revocaverint ipsorum vestigiis insistens eandem ecclesiam ad honorem dei sanctorumque Pontiani martyris atque Beati confessoris ibidem quiescentium qua potui diligentia defensare et adiuvare bona fide studui Universis itaque deum timentibus aecclesiasticis et secularibus viris presentibus et futuris in perpetuum notificari cupio! quod quidam nobilis Herimannus nomine et uxor eius Ada liberis carentes nec ullam spem procreande sobolis iam amplius habentes? consilio et ammonitioni nostre adeo consenscrunt quod allodium suum in Taberna cum omnibus appendiciis id est conductu aecclesiae duabus partibus decimae tercia etenim pastorem contingit ea tamen excepta quae provenit de terra salica quippae illa totaliter est aecclesiae preterea molendinum terramque salicam cum silvua in eandem curiam spectante decem quoque mansos et dimidium famulantibus deo ac sacratissimae semper virgini Mariae monachis me presente atque abbate warinario multisque aliis assistentibus! in elemosinam pro animabus suis deuotissimae contulerunt. Econtra vero abbas Warinarius per assensum tocins capituli eidem Herimanno et uxori suae possidendam quamdiu viverent curiam in Velrecke cum appendiciis suis et duos mansos in Nitele cum vineis ad quatuor carratas vini concessit de quibus si quandoque minus aliquo casu proveniret aecclesia illum defectum restitveret Caeterum abbate ex hac vita decedente liberam cligendi quem vellent in patrem spiritualem ex eadem congregatione iuxta regularia h. Benedicti monita potestatem ab antecessoribus meis permissam et a venerabili Benedicto papa per decretum ualidissime roboratum eidem monasterio recognoscere atque privilegio meo confirmare sollempniter curavi. Si quis igitur hominum de predicto allodio prefatum iam monasterium gravare vel ex aliqua parte ius suum debilitare quolibet modo unquam presumpserit excommunicationis nostrae sententia innodatus aeterno paenalis loci supplicio deputatum se esse non ambigat. Acta sunt haec in prefato monasterio Kal. Ianuarii anno dominicae incarnationis M indictione tertia decima anno autem regni Ottonis tercii XVII anno pontificates Ludolfi archiepiscopi VII coram his testibus Rorico advocato Ruberto Albrico Adelgero Odilone Folmaro item Albrico Azone.