Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini Amen. Nos Egbertus s Treuerensis ecclesie archiepiscopus. Statum s. ecclesie deique servicium corroborandum exoptans et eterne retributionis premia precipue prospiciens universis tam presentibus quam futuris seu legi audituris volumus esse notum quod sancti David prophete verbis incitati et moti dicentis: Dispersit dedit pauperibus iusticia manet in seculum seculi cornu eius exaltabitur in gloria salubri deliberatione prehabita corpore incolumis sanaque mente villam nostram Longasuram iuxta fluvium Sura sitam et omnia bona infra markam predicte ville et ex utroque latere fluvii. Sure quam vir noliilis dominus Adalbertns dux Lottoringie et marchio et Iuditta uxor sua tamquam bona propria ab omni servitute advocatia iuribus iurisdictionibus et exactione libera nobis vendiderunt vendita in cadem libertate nobis assignaucrnnt assignata temporibus vite eorum quiete possidere nos fecerunt et nos eadem bona in omni libertate predicta actenus possedimus et possidemus usque hodie pro remedio anime nostre conferimus tradimus donamus et legamus campis arcis edificiis decimis curtibus familiis mancipiis utriusque sexus agris pratis vincis pascuis silvis venationibus aquis aquarumve decursibus molendinis piscationibus vicis viis et inviis exitibus et reditibus terris cultis et incultis quesitis et imquirendis ac cum universis appenditiis et adiaccntiis suis s. Materno cuius basilica ad aquilonem bacilice s. Eucharii conf. prope constructa est in integrum pro anime mee remedio restituens dono ea videlicet ratione ut a presenti die divini officii stabilitas vigilanti sollertia in perpetuum ibidem permaneat istaque conscriptio nostri sigilli impressione necnon sigillis nobilis viri Adalberti ducis Lottoringie et marchionis et Iuditte uxoris sue ducisse insigniri precepimus data est anno domini hec donatio incarnationis DCCCCLXXVIIII. Anno nostri episcopatus IV. Actum Treueris in ecclesia maiori feliciter Amen.