Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis Teodericus. Treverorum gratia dei archiepiscopus universis presentibus et futuris imperpetuum. Nullum ex omnibus Christi fidelibus ignorare volo quod suscepto romae privilegio serenissimi domini pape Benedicti per quod ipse rudem novellamque adhuc monachicam conversationem in monasterio sanctae dei genitricis et gloriosae semper virginis marirae in ripa sub abbate deodato a nobis constitutam firmissime stabilivit atque plenariam libere electionis potestatem iuxta regulam b. Benedicti monachis concessam predicti fratribus monasterii cum opus fieret audacter servandam decrevit! extendens ad ulteriora manus auxiliares villam in sleche cum XX mansis et terra salica cum tanta iuris integritate de proprio comparavi quod nec advocatus aliud quippiam nisi carratam vini et tria placita in anno ibi habere debeat sicque comparatam ad fulcimen et supplementum prebendae monachorum beatissimae mariae atque b. pontiano martyri sanctoque Beato confessori qui corporaliter ibidem quiescere dinoscitur famulantium donavi. Scitu autem est necessarium quod nulla prememoratae villae pictura decimam solvit. Si quid vero decimae de terra salica provenerit in curiam deferetur. Census quoque qui de molendinis sub banno villae in mosella positis colliguntur bannusque cum terra salica atque theloneo ad curiam pertinent. Igitur ne prefata constitutio per oblivionem a memoria hominum forte excideret vel per alicuius mundanae potestatis violentiam iam dicta curia in alios usus vel in aliud ius ab aliquo umquam verteretur scripto committere bannoque meo statui roborare ut si quisquam aliquid contra hanc institutionem facere presumeret banni sententia exterritus aut cito resipisceret! aut fine carentes tartareae sedis cruciatus indubitanter exspectaret.

Acta sunt haec anno dominicae incarnationis DCCCCLXXVI. Indictione IIII. Imperante piissimo imperatore augusto a deo coronato Ottone secundo VIII imperii sui anno anno pontificatus domini Teoderici XII Signum deodati abbatis eiusdem aecclesiae Signum Luzonis prepositi S. Ansgeri prepositi S. Erkenberti decani S. Ruberti archidiaconi Herimanni corepiscopi Gerardi corepiscopi. Interfuerunt etiam laici Reinnerus advocatus rerum s. Mariae Werinerus Hasterno item Hastperno Tiedo Embrico Tezelin Woltcast Ozilo Wezel item Tiezelin. –