Graf Heinrich schenkt dem hl. Maximin die Kirche zu Urheim im Eifelgau mit allem Zubehör
Datierung: 970
In nomine sancte et individue trinitatis. Cum scriptura omnem hominem moneat elemosinis esse peccata redimenda quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum et item facite elemosinam et munda erunt omnia vobis! idcirco ego Henricus comes necessarium esse huius precepti obedicionem omni christiano prospiciens tam salubri monicioni aurem obediencie fidelem accommodarae dissposui. Et ne inutilis esset hec et vana cogitacio! operibus adimplere curavi; Tradidi igitur sancto confessori Christi Maximino qui in suburbio urbis Treuerice reqiescit quoddam beneficium in pago Eifflensi situm ad opus monachorum m cenobio dictis Maximni deo servientium quod michi ex parentibus meis Wigerico et Cvnegunda hereditario jure a dicto cenobio accessit pro remedio et absolucione eorundem parentum meorum; seniorum quoque meorum Adalberti et Everardi ecclesiam unam in villa Okyshem constitutam cum omni decimatione et XVIII mansos cum omni integritate et omnibus appendiciis suis cappellis videlicet Barwilre Noyn Aredorph et quicquid vel quicquid eo loci possessionis habere videbar tam in mancipiis, quam in edificiis terris cultis et incultis pratis pascuis, silvis aquis aquarumve decursibus Molendinis mobilibus scilicet et immobilibus exitibus et reditibus quesitis et acquirendis ut absque ullius contradictione dictam ecclesiam cum suis appendiciis iure perpetuo teneant et possideant. Ne vero hec tradicio debilis et infirma esse videatur jus patronatus et investituram de eadem ecclesia cum suis appendiciis quod a dicto cenobio s. Maximimi etiam in beneficio tenui resignavi et donavi. Si vero post obitum meum vel ante ciusdem monasterii abbas! vel alia aliqua persona eandem ecclesiam in beneficium alicui dare temptaverit. In primis ipse deo omnipotenti reus existat et quod machinatur non efficiat coactusque thesaurario regis X libras auri et C talenta persolvat argenti; Familia quoque predicti loci eisdem legibus; quibus ab antiquitate vel sub parentibus meis vel etiam a me subiecta fuerat utatur nec aliis gravioribus subdi cogatur Acta est hec tradicio publice Treueris in cenobio s. Maximini astante venerabili sancte Treuerice sedis archiepiscopo eiusdem cenobii, Thietfrido abbate omnique congregatione monachorum eiusdem loci et testibus quorum hec sunt nomina Hildebolth Eppo Gerarth Hvgo Berenger Radolth Adelharth Hvnfrit Gerolth Gvmberto Rorico Otwalach Thiedo Albericus Amalrich Wydo Gumbert Arnolth Sigebolth et aliis multis.
Anno dominicae incarnationis DCCCCLXX indictione quarta; Et presentes litteras impressione sigilli dicti domini Egilberti s. Treuerire sedis archiepiscopi feci et obtinvi meis precibus insigniri.