Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Dum fragilitas seu casus humani generis pertimescit ultimum vitae terminum subitanea transposicione oportet ut non inveniat unumquemque inparatum sed quicunque vult animarum salutem recipere hoc oportet et congruit ut de propriis rebus studeat se redimere. Igitur ego in dei nomine egidius pertractans casum humane fragilitatis definiui ut pro retribucione aeterna vel remissione peccatorum meorum veniam apud clementissimum dominum in aeterna beatitudine adipisci merear dono donatum quod perpetuo esse volo ad monasterium s. salvatoris quod est constructum in finibus ardinnae super fluuium prumiae ubi venerabilis vir Asuerus abba et plurima turba monachorum videtur esse adunata ubi ego comam capitis mei propter nomen domni deposui hoc est villas meas nuncupatas caveniaco nova villa in pago celmanico cum omnibus appendiciis vel quicquid ibidem visum fuit michi deseruire. Similiter autem dono villas meas nuncupantes uuillaico duciago flaviaco calviniaco iuliaco caniaco cubicio sitas in pago rodonico cum omnibus appendiciis vel quicquid ad ipsas villas aspicit et visum fuit mihi ibidem deseruire dono a die presenti ad ipsa casa s. salvatoris cum onmi integritate Similiter et alias res quae s. salvatori tradidi dono ad ipsum s. locum quem mei infantes his nominibus aginaldus necnon et bertricus sive Botlenus atque Paulus per vestram precariam excolere debeant ut qualemcumque censum visum vobis fuerit illis iniungatis quem vobis per singulos annos solvant et unusquisque ex illis post obitum suum quicquid per precariam tenuit cum omnibus rebus melioratis ad ipsa casa dei superius nominata cum omni integritate in eius dominationem absquo ulla marricione vel contentione reverti faciat hoc est comnis viva aqua caihaco. Fol. patriniaco altiaco sitas in pago celmanico cum omnibus appendiciis et onmi integritate. Similiter dono et alias villas nuncupatas caluonno Lauiniaco aueriaco aurudo serant colrido bron quartam partem de serant duniaco sitas in pago andegauinse cum appendiciis et omni integritate. Similiter dono et alias villas nuncupatas druuio patriciaco queuo bursinas piriallo dimisiniago cuptiago balatiago sitas in pago rodonico cum eorum appenditiis et omni integritate. Et alias res quae superius hic non commemoravimus aut comparavi aut mei antecessores mihi dimiserunt aut quae requirendae sunt et invente ad ipsa casa s. salvatoris dono et ipsas a die presente vel quicquid de parte genitoris mei bertrigi et de parte genitricis meae viventianae mihi obvenit vel de comparato vel de qualibet adtractum ad me noscitur peruenisse dono cum omni integritate tam terris Domibus aedificiis accolabus mancipiis vincis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus farinariis cum pastoribus gregis pecudum utriusque sexus mobilibus et inmobilibus quicquid dici aut nominari potest vel quicquid ad ipsa loca superius nominata aspicere vel pertinere videtur de presente cum omni re exquisita totum et integrum ad ipsum s. locum a die presente volo esse donatum atque firmatum ita ut hab hac die habendi tenendi vel quicquid exinde elegeritis faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse quod absit ne fiat aut aliquis de meis heredibus vel proheredibus aut ulla opposita persona vel quislibet contra hanc epistolam donationis meae quam ego propter nomen domini et venerationem ipsius s. loci fieri decrevi venire decreverit aut eam infringere conatus fuerit aut huius repctitor extiterit iram dei patris et filii et spiritus sancti super se recipiat et a liminibus ecclesiarum vel a consortio sanctorum extrancus appareat et insuper inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras V argenti pondera XX coactus exsolvat et quod repetit quisquam vendicare non valeat sed presens donatio voluntatis meae omni tempore firma et inviolata permaneat stipulatione subnixa. Actum prumiae monasterio publico sub die XVI Kal. marcii anno XIIII regnante domno nostro Pippino gloriosissimo rege.