Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Presentia Assueri abbatis

In dei nomine Asuarius acsi indignus peccator gratia dei abba de monasterio s. salvatoris quid vocatur prumia quid est constructus infra terminos ardinne super fluuium prumia filio autem cario sive filia in christo Uuetane pluribus non habetur incognitum qualiter tu Uueta in christo filia una cum consensu iugali tuo aut cario res proprietatis tuae in loco nuncupante dyduno villa in pago carouuasco partibus monasterii s. salvatoris donasti vel tradidisti id est mansum cum curtilis et vilares una cum terris vel superposito tam terris quam pratis necnon et silvis sive etiam pascuis aquis vero aquarumue decursibus mobile namque et immobile omnia et ex omnibus totum namque et ad integrum quantum vero cumque ab ipso manso aspiciat vel quicquid de parte genetricis tuae bertradane tibi itaque ibidem legibus obvenit tam de alode quam et de comparrato seu de qualibet adtracto tua ibidem fuit possessio vel dominatio partibus iamfati monasterii tradidisti vel etiam delegasti pro animae tuae remedium vel pro aeterna retributione. Sed quatenus dum postea vero vestra fuit peticio et intercessio bonorum hominum nobis honeste ac specialiter expetistis ut ipsas res superius conscriptas. dum aduixeritis uos et filii sive filiae vestrorum absque preiudicio s. salvatoris ad excolendum vel conlaborandum usualiter prestare deberemus. Quod et nos hoc vobis non denegauimus sed in omnibus prestitimus. Proptera et hanc epistolam una cum consenu fratrum nostrorum vobis fieri rogavimus ut dum in dei nomine aduixeritis vos et filii sive filiae vestrurum res superius nominatas cum omni integritate absque preiudicio s. salvatoris usualitcr possidere debeatis id est ipso manso cum curtiles atque vilares una cum terris vel superposito tam terris quam et pratis necnon et silvis sive etiam pascuis aquis vero aquarumue decursibus mobile namque et immobile omnia et ex omuibus totum namque et ad integrum quantum vero cumque ad ipsum mausum aspiciat vel quicquid de parte genetricis tuae Bertradanae s. salvatoris monasterio condonasti vel tradidisti Ista omnia superius intimata seu denominata vel superscripta vobis precatores aut Cario et coniugae tuae Uuettanae et filiis et filiabus vestrorum conccdimus usualiter ad possidendum vel conlaborandum et censo annis singulis ad festivitatem s. salvatoris in luminaribus ipsius. III. dinarios aut in cera (aut moneta) exsolvere faciatis. Et si de ipso censu negligentes aut tardi apparucritis cum legis beneficio hoc exsolbere faeiatis et neque a nobis neque a successoribus nostris neque ab auctoribus domni et s. salvatoris ipsas res dum aduixeritis neque vobis neque progenie vestra non auferantur sed perpetualiter possideantur. Quam vero epistolam: ut firmior sit manu propria nos vel fratres nostri subter firmavimus ue roboravimus. + Ego enim in dei nomine Asuarius dono dei abbas hanc prestariam a me factam.

Prestaria quam Asuerus abba fecit Uuettanae in Didunthorpf. –