Robert, seigneur de l‘Ile Jeremie, confirme l’abandon fait par Rainaud son fils, d’un repas qu’eux et leurs prédécesseurs exigeaient des religieux de Marmoutier du prieuré de Pray.
Datierung: Um 1200
Ego Rotbertus de Insula Jeremie dominus notum fieri volo presentibus et futuris, Rainaldum filium meum dedisse et concessisse Deo et monachis Beati Martini Maioris Monasterii in elemosinam, quoddam prandium quod nos et antecessores nostri in domo ipsorum de Pereio, annuatim diu utcumque possederemus, et iuramento firmasse se nunquam illud repetiturum, quia vero meo consilio et assensu, hoc fecit donum et elemosinam eiusdem prandii, concessi et approbavi, et donum super altare Beati Medardi in libro missali obtuli, promittens Deo me nunquam illud ulterius habiturum, nec aliquis de genere meo. Monachi vero in communi beneficio ecclesie ipsorum nos et predecessores nostros receperunt, datis mihi et filiis meis solidis quingentis, et ne in posterum quoquomodo ab aliquo revocari possit, presentem cartam sigillo meo roboravi, nomina testium subscribens, ut sunt testes ydonei iam dictae elemosinae et donationis, quorum haec sunt nomina:
Durandus magister prior qui hoc peregit – Hugo prior de Lanceio – Galterius de Sancto Mederdo - Galterius carnotensis – Garrenus decanus vindocinensis – Grosset prior de Insula Jheromiae – Odo de Marcille .. etca ... et alli plures.