Thibaud de la Grève et Vulgrin, fils de Geoffroi-Payen, étant venus à Marmoutier, y furent honorablement reçus et admis à l’association du couvent. Thibaud se démit alors de toutes les prétentions qu’il élevait contre les moines et leur donna la dîme de la Volua, tenue de lui par Ansegins, avec les hôtes et les oblations, pour l’admission de celui-ci parmi les moines.
Datierung: 1120
Notum sit presentibus et futuris maxime autem successoribus nostris huius loci Maioris Monasterii, quod anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo, Tetbaldus de Lagrevia et Vulgrinus filius Gauffredi Pagani venientes ad Maius Monasterium honorifice suscepti et procurati sunt, et in crastino susceperunt in capitulum nostrum beneficium et participationem societatis nostre. Tunc vero ibidem predictus Tetbaldus dimisit prorsus ac reliquit omnes calumpnias et querelas quas eatenus adversus nos habebat. Preterea dedit et concessit nobis in perpetuum decimam omnem tam annone cuiusque generis quam ceterarum rerum de terra de Lavolua, quam terram tenebat Angesisus de eo, et quam post decessum ipsius Angesisi per eius concessionem et condonationem propriam in loco heredis habere debebat. Insuper dedit et concessit nobis de omnibus hospitibus eiusdem terre de Volua, tam presentibus quam futuris, panem et candelam et ceteras oblationes, ita ex integro sicut Ansegisus habuerat. Hoc autem sciendum est quod haec omnia dedit et concessit nobis pro anima sua et parentum suorum, specialiter vero ut ipsum predictum Ansegisum monachum faceremus, quod ita factum est, quia eumdem Ansegisum, post hec infra unum mensem, in monachum suscepimus. Cuius totius rei donum posuit in manu domni Willelmi abbatis, per quendam baculum, quem ad maiorem evidentiam, exiens de capitulo, super maius altare posuit, videntibus istis: Vulgrino, qui cum eo fuit. De famulis nostris: Angerio Gatel – Gaudino famulo prioris – Petro Teul – Hildegario Bechet – Petro Burgeum – Adelardo de Tavento – Rainaldo colubro.

