Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Bouchard, comte de Vendôme, concède à perpétuité à l’église de Saint-Martin de Lavardin, pour le salut de son âme et pour récompenser les religieux des dommages qu’il a causés à leur église, la maison et la place de Jean de la Grange, sise dans sa terre, à Vendôme, de telle sorte qu’elles soient franches de toutes coutumes et exactions de la part des seigneurs terriens, ainsi que le bourgeois qui y habite, mais à condition que celui-ci soit de la terre des religieux et non d’une autre terre. En retour, les religieux s’engagent à dire chaque année un anniversaire pour lui, pour Agathe sa femme, pour ses prédécesseurs et ses successeurs, et à nourrir ce jour-là deux pauvres.
Datierung: 1190-1202

DONUM BURCHARDI COMITIS DE DOMO APUD VINDOCINUM

Nobilium virorum gesta cito corrumpit oblivio, nisi legitimorum testium fides robur adhibeat aut scriptura; presenti ergo pagine comendatum noverint universi, quod ego Bochardus comes Vindocini, divina pietate commonitus, et pro redemptione anime mee, necnon in recompensatione dampnorum que, preteritis retro temporibus, ecclesie Beati Martini de Lavardino meminimus intulisse, dicte ecclesie monachis, in terra sua quam habent apud Vindocinum, quandam domum et plateam Johannis de Grangia, in perpetuum habere concessimus, ita quod dicte domus et platea cum burgense ibidem existente, ab omnibus consuetudinibus et exactionibus quorumlibet terrenorum dominorum libere maneant et quiete, eo videlicet cauto, quod burgensis ille, qui in dicta domo et platea manebit, et dictam habebit libertatem, de propria dictorum monachorum terra, quam habent apud Vindocinum et non de alia, assumetur. Monachi vero prefate domus, cum assensu et voluntate abbatis et capituli Maioris Monasterii, ad quod domus pertinet sepedicta, omnium dampnorum ipsis monachis et multociens dicte domui a nobis illatorum, pro amore Dei, plenarie nobis veniam impendentes, nobis benignius indulserunt, quod singulis annis, nostrum et domine Agathes, uxoris nostre, anniversarium necnon et antecessorum et successorum nostrorum, statuta die, sollemniter celebrabunt, et eadem die duos pauperes honorifice pro redemptione anime mee procurabunt. His testibus: Gilleberto tunc priore eiusdem domusGuillelmo Cane et Gofred Barbium et Johanne Rossinol et Guillelmo Bastart, monachis videlicet et presbyteris. Hi vero milites adfuerunt: Gofridus de Vindocino frater dicti comitisJohannes Roille, frater militie TempliGuillelmus de Sancto MartinoArchembaldus de KaresmoGuillelmus RufusGuillelmus de VansJocelinus BocelusBartholomeus de PlessiacoGervasius frater eiusMatheus de ValeranHerveus de Chesia et plures alii. Ut autem hoc ratum et inviolabile perpetuo permaneat, sigilli nostri munimine fecimus communiri.

Les archives de Loir-et-Cher, possèdent deux vidimus de cette charte. Le premier, donnè par le comte Jean II, en l'annèe 1216, se termine ainsi :

........ Nos vero, eiusdem elemosine participes fieri volentes, predictam elemosinam sicut superius annotatur, eisdem ecclesie et monachis karitative indulsimus imperpetuum possidendam, quod ut ratum permaneat et stabile perseveret, presentes litteras eisdem indulsimus habendas, sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno gratie M.CC sextodecimo mense novembri, istis presentibus: Giliberto priore eiusdem domusSilvestro monachoFalcone DourenThoma RocherMatheo de ValmerentHerveo clericoW. de Belloquercu, cum pluribus aliis.

Le second vidimus fut donnè par le comte Jean III, la première annèe de son avènement au comte :

. . . . . . . . Ego vero Johannes, vindocinensis comitatus iure adeptus hereditario dilecti avunculi et predecessoris nostri, dicti B. comitis, elemosina benigne pro amore Dei fecimus et concessimus, prout est suscripta, et ut illabata perpetuo permanent, sigillo nostro fecimus communiri. His testibus: Hamelino de RoortaPagano de PontiacoHerveo de Chesia et pruribus aliis. Actum apud Vindocinum, comitatus nostri primo anno.