Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 113

Benoit d’Ulmeta et sa femme, après avoir accepté durant leur vie le bienfait de Marmoutier, lui donnent après leur mort, pour le salut de leur âme, tout leur avoir, de telle sorte qu’à la mort du premier sa part sera acquise aux moines.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA DE BENEDICTO ET UXORE EJUS.

Posteritatis nostre volumus ut pateat cognitioni, quoniam Benedictus et uxor eius nomineapud villam que vocatur Ulmeta commanentes, pro redemptione animarum suarum dederunt post obitum suum Sancto Martino Maioris Monasterii, accepto in vita sua beneficio loci, omnem substanciam suam, ita quoque ut quilibet horum ab hac vita decesserit prior, statim pars eius in predicti Sancti transferatur dominium. Huius autem conventionis testes qui videntes eam atque audientes affuerunt, subter notare ...