Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 103

Le chevalier Adelelme tient de Saint-Martin trois arpents de vigne près du château de Vendôme, ayant appartenu à son cousin le moine Vulgrin, et avec cette convention qu’il les aura, sa vie durant, et qu’à sa mort ils reviendront, sans contestation, à Saint-Martin.
Datierung: 1050-1066

NOTICIA DE VINEIS QUAS TENET ADELELMUS.

Notum sit omnibus vivis et victuris sancte Dei ecclesie fidelibus, quod Adelmus miles tenet tres arpenos vinearum prope castrum Vindocini sitos, de Sancto Martino. Ipse vero vinee fuerunt Wlgrini monachi consanguinei sui. Est autem convenientia inter ipsum et monachos sancti Martini ut eas tantummodo teneat in sua vita, et post suum decessum revertantur ad Sanctum Martinum, nemine reclamante. Et ut hoc firmum maneat, horum testium nomina qui convenientiam firmare viderunt et audierunt subternotata sunt:

S. Fulconis Vindocinensis comitis
S. Joscelini BudelliS. Ingelbaldi vicarii
S. Viviani filii BurchardiS. Gauscelini hominis Adelelmi
S. Fulcolini filii Rotberti PlaniS. Constantini sacerdotis
S. Leodegarii sacerdotisS. Ingelbaldi filii Salomonis
S. OtgeriiS. Guarini clerici Sancti Martini
S. AdelelmiS. Lamberti Carnificis.
S. Gauscelini Gorgerii