Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 102

Le chevalier lvelin de Vendôme, touché de componction, donne à Saint-Martin, du consentement de ses fils, deux pièces de terre labourable, l’une à Pictavis, l’autre à Tridiacus, auxquelles il ajoute, à sa mort, une masure allodiale sise au même lieu. Ivelin mort, ses fils le portent à Marmoutier pour le faire ensevelir, et donnent aux moines, en échange du tapis qui avait recouvert le corps de leur père, un champ d’alleu devant l’église de Gombergean.

NOTICIA IVOLINI FILII SALOMONIS CLERICI.

Notificari volumus successoribus nostris, quod quidam miles de Vindocino, Ivolinus nomine, filius Salomonis clerici, divina miseratione compunctus, dedit Sancto Martino ad usum scilicet fratrum in loco Maioris Monasterii omnipotenti Domino servientium, IIos campos terre arabilis, unum videlicet consistentem in villa que Pictavis appellatur, alterum vero apud villam Tridiacum, annuentibus filiis suis Guicherio atque Rodulfo. In qua etiam villa, id est Tridiaco, dedit idem vir moriens prefato Sancto unam mansuram alodisin. Quo siquidem mortuo, predicti filii eius Guicherius atque Rodulfus, portaverunt eum tumulandum ad Maius Monasterium, et in redemptionem unius tapeti quod patri mortuo suppositum fuerat, ut est consuetudo nobilium, dederunt ipsi filii monachis unum campum alodi, apud villam Gumbergenam, situm etiam ante ecclesiam. Nomina vero testium qui hæc omnia fieri videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. S. Guicherii et Rodulfi filiorum eiusS. ArnaldiS. GuaufridiS. AtœriiS. Mali vicini.