Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 81

Fromont, qui revendiquait aux religieux deux parcelles de terre qu’Adelelmus Boutefeu leur avait données en se faisant moine chez eux, se désiste pour un muid de froment.
Datierung: 1062

NOTICIA DE HIS QUE RECLAMABAT IN TERRA ADELELMI BUTA-FOCUM.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Frotmundum quendam calumniasse nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini MLXII, duas particulas, hoc est duo hospitie terre quam nobis Adelelmus Buta-focum apud nos deveniens monachus donaverat. Cuius calumpniationis hic fuit finis: unum modium frumenti a nobis idem Frotmundus accepit, et quod calumpniabatur perpetua guerpitione, dimisit. Testibus istis: Archembaldo preposito VindocinensiOdone secretarioConstantino, canonico Sancti GeorgiiBernardo RegeGervasio filio Lancelini de VindocinoRotgerio filio Gascelini de ConsGauscelino TroiaAdelelmo filio Adelelmi ButafocumJohanne conversoFulcone priore et monachoHugone monachoAdelelmo Butafocum iam monacho.