Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 76

Hubaud le veneur, ayant légué en mourant à Saint-Martin, pour le repos de son âme, six arpents de terre censive près d’Ulmeta, sa femme et ses fils donnent leur consentement, pour des provisions que leur livre le moine Hilduin. La reddition du cens est fixée à la Saint-Denis.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA HUBALDI VENATORIS.

Notum sit successoribus nostris Hubaldum venatorem, in morte sua, dimisisse Sancto Martino Maioris Monasterii fratribusque Deo ibidem servientibus, pro animae suae remedio, sex arpennos terrae censive quam ipse proprio precio emerat. Haec autem terra iuxta villam que vocatur Ulmeta consistit, et quia uxor illius ac filii voluntate propria donum hoc auctorizaverunt, ideo dedit eis Hilduinus monachus tantum de substantia predicti Sancti quantum inter se ipsos concorditer invenerunt, quam etiam substantiam tradidit eis Tedo maior. Census vero terre supradicte, qui sex habetur denariorum, festivitate sancti Dionisii, septimo videlicet idus octobris, reddendus instituitur. Testium autem nomina quibus videntibus et audientibus donum factum est istud subtus inserta sunt: Algerii et Fulconis, foristariorumBenedicti et Tedonis maiorumConstantini et Christiani, hominum Sancti Martini.