Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 67

Le chevalier Vivian, homme de Bouchard du Pin, pour l’amour de Dieu et le salut de son âme, donne à saint Martin six arpents de terre labourable de son alleu et touchant la terre donnée au même saint par Hubald le Veneur, proche Ulmète.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA VIVIANI MILITIS

Notum fiat successoribus nostris quod miles quidam Vivianus nomine, homo videlicet Burchardi de Pino, divinitatis amore compunctus, dedit Sancto Martino Maioris Monasterii senioribusque ibidem omnipotenti Dei famulantibus, campum unum terre arabilis ex alodo suo, pro anime sue remedio, nec non et pro beneficio venerabilis loci. Est autem hic campus prope terram illam que ab Hubaldo venatore memorato Sancto data fuit, iuxta villam scilicet que vocatur Ulmeta, arpennos circiter VI in se continens. Ut autem huius donationis cartula certior firmiorque videretur, nomina testium qui fieri donum terre istius viderunt et audierunt subter signare curavimus. S. Adelelmi. – S. Rainaldi. – S. Benedicti maioris. – S. Tedonis maioris.