Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 66

Amalric achète aux moines trois arpents de vigne avec maison et pressoir à Huisseau en Vendômois, avec la faculté de leur rendre après sa mort, ou s’il lui plait, de son vivant, ces biens avec les constructions qui pourront y être ajoutées. De plus, de peur que le bien de saint Martin ne périclite entre ses mains, il y ajoute deux autres arpents de vigne de son propre.
Datierung: 1032-1064

DE VINEIS QUAS DEDIT AMALRICUS.

Omnium noticie orthodoxorum volumus ut liqueat quod Amalricus tres agripennos vinearum Sancti Martini in Vindocinensi pago emit, cum domo et torculari, in villa cui Usella vocabulum est, ea lege ut post obitum suum, aut si sibi placuerit, se vivente, illos Sancto Martino cum omni quod ibidem edificaverit, agripennorum causa reddat. Sed, ne apud illum Sancti Martini res minoretur, cum istis predictis dat similiter alios duos agripennos vinearum in eadem villa, de suo proprio, simili lege ut et ceteros. Nec vero largitur eos implicitos seu alicui obnoxios, sed ab omnium hominum calumpniis, ab omni etiam lege, preter censum, absolutos. Quod ut stabilius atque inviolatissimum permaneat, huius rei testium hic continentur nomina.

Domnus abbas Albertus, testisGilduinuis miles, testisEubrardus cellararius, testisAscelinus, testis.