Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 64

Hugues, dit Cordella, vend pour quinze sols de deniers, aux moines Isembert et Ascelin, une terre de deux bœufs et un arpent de pré, libres de toute coutume ou redevance, et sis entre les alleux de Saint-Martin, près Bezai.
Datierung: 1061-1077

NOTICIA DE HUGONE CORDELLA

Notum fiat posteris nostris quod quidam Hugo nomine, cognomine Cordella, duorum terram boum et unum prati agripennum, utrumque autem inter alodos Sancti Martini Maioris Monasterii in IVor locis apud Buziacum situm, domno Isemberto et domno Ascelino nostris monachis vendiderit. Huius autem terre, ab omni consuetudine atque redhibitione omnino absolute, XVcim solidi denariorum, iam dicto Hugoni pro ea dati, precium extitere. Testes qui quando hoc factum est affuere hii sunt: Ingelbaldus BritoGuicherius Tallahar homo eiusSalomon frater eiusHilgodus filius Burcardi de CaresmoAdelelmus Butta-focumBenedictus BlancardusWlgrinus cellararius Ingebaldi.