Les moines livrent pour quinze sols un cheval qui en valait trente, à Constant, fils de Mainard de Ferrières, pour qu’il consente à la vente, que leur avait faite son père, d’une terre près du Sentier, et lui promettent la participation aux bienfaits du couvent.
Datierung: 11. Jahrhundert
Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Constantinum, filium Mainardi de Ferraria, auctorizasse nobis terram omnem quam apud Semitarium idem nobis suus pater vendiderat, et quidem ut auctorizaret, ab Hildeberto monacho nostro, illi tunc terre preposito, equum XXX solidorum, pro XV acceperat, suaque fide promissa, spoponderat in capitulum nostrum se venturum, ibique auctorizationem hanc esse facturum benefacti nostri participationem pro hoc ipso suscepturum ibidem. Itaque, licet equum illum, tanquam minus sibi placentem, postea reddiderit, sed pro eo, re vera, ut fassus est, ipse quod nec illud equi precium dare, hoc est XV solidos, potuit, venit tamen, ut spoponderat, in capitulum nostrum, et benefacti participatione suscepta, voluntate spontanea, promissum prebuit auctoramentum. Testibus istis: Richardo de Monediaco – Petro molendinario – Ludovico de Rupibus – Osmundo famulo de Semitario – Stephano Minutello – Bernardo Bloio – Wandelberto marito uxoris quondam Morandi.