Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 21

Auramus vend à Marmoutier, pour dix sous et un setier de mouture, la moitié qu’il possèdait du moulin de Saint-Médard, du consentement de ses trois enfants qui reçoivent chacun un denier. Hugues, fils d’Archembaud, seigneur du lieu, reçoit des ventes pour que le marché soit inattaquable.
Datierung: 11. Jahrhundert

DE MOLINO QUI EST APUD SANCTI MEDARDI

Notum sit omnibus quod Auramus vendidit nobis partem suam quod habebat in molino qui est apud Sanctum Medardum id est dimidietatem, et accepit inde X solidos et I sextarium annone, qui sextarius fuit pro illo tantulo terre in qua exonerantur asini qui ferunt annonam ad molinum. Hoc concesserunt filii eius Guido, Richildis, Emma et habuerunt pro hoc singuli singulos denarios.

Actum per manum Gauterii et Petri monachorum qui tunc ibi habitant. Huius rei testes: ErmoinusGuismandus homo Sancti Martini. Hanc venditionem concessit Hugo filius Archembaldi qui dominus est illius loci, et accepit inde venditiones ut firma esset emptio. Donum quoque quod pater suus nobis fecerat scilicet ut homines qui habitant apud Sanctum Medardum et in villa Curtiras vadant omnes molere ad supradictum molinum, idem Hogo tunc concessit, audiendibus testibus his: Gervasio prepositoIngelbaldo de LuchisIngelberto garenioRainaldo flaquelloErmoino homine Sancti MartiniGuismando.