Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 19

Pétronille, dont le mari Archembaud avait, sans son consentement, donné à Marmoutier une grande partie de ses biens de Mont Hidulfe, apporte ce consentement à l’abbé Albert, qui l’admet, avec ses fils, à la participation aux bonnes œuvres des religieux.
Datierung: Vor 1064

NOTICIA DE AUCTORAMENTO PETRONILLE UXORIS ARCHEMBALDI PREPOSITI

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Archembaldum prepositum de Vindocino et Petronillam uxorem eius quadam vice ad hunc locum devenisse. Qui Archembaldus multa ad se pertinentia in possessione montis Hildulfi nobis iam auctorizaverat, quibus hec eadem uxor eius assensum minime prebuerat. Interpellata igitur multociens a nobis et ab ipso ut hoc faceret, facturam se tandem promisit, si in societatem beneficii nostri, in quam ipse eadem de causa iam fuerat susceptus, et ipsa susciperetur. Venit itaque iussu illius in capitulum nostrum, ipso in hospitali remanente, et suscepta cum duobus filiis suis adhuc parvulis, Hugone et Gauffredo, licet absentibus, a domino Alberto abbate tunc temporis nostro, sicut petierat in societatem totius beneficii nostri, auctorizavit perpetuo Sancto Martino et nobis quecunque ab eodem marito suo donata, vel vendita seu auctorizata fuerant in possessione montis Hildulfi, sive aliis locis, ita tamen, ut si qua forte nobis ulterius ab eo petenda forent, ab ipsa etiam peterentur. Unde huius modi auctoramentum prius ibidem in capitulo quodam fuste, ut moris est, fecit, et postea eundem fustem super altare posuit. Testibus his qui de suis et mariti ipsius hominibus, et de nostris simul interfuere.

De hominibus illorum: Hugo filius Rotberti plani de LavarzinioUlricus de LendaHugo filius Galdrici de Lavarzinio.

De nostris: Ebrulfus cellarariusMainardus hospitalis - Durandus forestarius.