Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 17

Le prévôt Archembaud donne à Marmoutier, pour le repos de son âme et de celles de ses parents, une terre d’une charrue de quatre bœufs à Courtiras, avec une main ferme occupée par un moine, et qu’il concertit en alleu. Il autorise le frère qui sera préposé à l’obédience, ou les hôtes qu’on pourrait placer dans ce bien, à couper, de son bois, ce qu’il en faudra pour le chauffage, les vignes et les clôtures. Il cède encore tous ses droits sur l’étang construit par son frère, ne se réservant que celui de chasse et de pêche, il y ajoute la moitié d’un moulin sis sur cet étang, avec la faculté de construire sur le ruisseau autant d’autres étangs et de moulins qu’ils coudront, pourvu qu’il n’en résulte pas une dimination d’eau pour le premier moulin.
Datierung: 1050-1060

PRECEPTUM DE HIS QUE DONAVIT ARCHEMBALDUS PREPOSITUS DE VINDOCINO, APUD SANCTUM MEDARDUM

Quod auditum sepe est, doctor ille Gentium: in fide et veritate dum tempus, inquit, habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Ego quidem Archembaldus de Vindocino prepositus, obtemperandum putavi tam salutifero monitori, obediendum preceptori tam utili, quum quidem ut ipse superius astruxerat, indeficienter seminantes opera bona bone mercedis indefectiva messio per secula eternitatis expectat. Ad quosdam igitur fidei sancte tota devotione domesticos bonum quoddam huius modi adpresens libuit operari, pro salute scilicet anime mee et parentum meorum Hugonis et Adelaidis, Hilgodi quoque fratris mei, et Petronille uxoris mee, cuius hodie hii quibus benefacere delegi deservierunt sepulture. Pateat igitur universorum notioni mortalium donasse me Sancto Martino, cuius excellentia nominis inter suos equivocos nulla eget adiectione cognominis, atque in suo Maiori Monasterio Deo sibique famulantibus monachis, terram ad unam quatuor boum carrucam prope castrum Vindocinum in villa quam unam tantum in villa quam Curtirast vulgus appellat consistentem, atque cuidam eorumdem fratrum manu firme adherentem quam unam tantum in prefata villa habebant. Cuius etiam manu firme censum de meo iure in eorum transfero dominium, ut hec non manu firma sed alodus deinceps existat Maioris Monasterii monachorum. Universas quoque supradicte terre consultudines et reditus, ea dono eis integritate qua antecessores mei, et ego hec huc usque habuimus. Monacho etiam qui illi pro tempore preerit obedientie, tantum de bosco meo minuto impartio, quantum ei ad focum, ad omne opus vinearum, ad claudendas segetes opus fuerit, in cuiuslibet terra vineas ipsas aut messes habuerit, quantum etiam ad ea quecunque illi erunt necessaria sufficere possit. Hoc ipsum et hospitibus terre illius concedo et alodi. Si in his unquam hospites locaverint monachi, stagnum quoque quod in supra dicta villa frater meus fecit Hilgodus, tota qua illud habeo integritate eisdem confero; hoc tamen ab eorum erga me benivolentia impetrato, ut aves ibidem insidentes arte qualibet sine lesione stagni, liceat mihi capere hora qua insederit animo. Interdum etiam in stagno piscari, verum hoc non sine permissione monachi qui pro tempore rebus hisdem preerit. Medietatem quoque molendini de eodem stagno molentis quam a quodam Abrano qui alteram possidet comparavi, iuri eorum concedo, cum eo quidquid est quod de molendino illo me contingit, tam de parte eius scilicet quam de toto, bannum quoque de omnibus in toto Curtirast commanentibus tam de amicis quam et de universis hominibus meis, ut si forte amicus ad molendium alterum moluerit quem inde non possim iusticiare, remaneat inimicus. Homo vero meus multuram monachis restitunt, mihi vero forisfacto emendato legem et destrictum persolvat. Stagna etiam quot voluerint permitto eis de eodem rivo in terra mea facere ubicumque voluerint. Ad quorum opus stagnorum si boscus meus non suffecerit quantum sufficere debeat mei ministrabunt de suo me impetrante amici. Molendinos quoque quot voluerint aut stagnis adhibeant monachi aut rivo illi stagnis nondum adhibitis. In quibus omnibus stagnis scilicet et molendinis nemo unquam preter monachos juris quicquam habebit. Id solum cavere debent, ut priori illi molendino quem eis dimidium donavi, aquam non deficiat quicquid ad rivum illum operentur ipsi. Hec autem omnia filios meos auctorizare faciam et dominos a quibus terram illam habeo. Quod si inde lucrandi erunt domini, de meo eos lucrabor nichil de suo pro hac re impartientibus monachis. Et ut rata existant in perpetuum omnia dona de his omnibus facio, et in capitulo Maioris Monasterii, et super altare ecclesie testibus istis: - Widone presbyteroHerberto diaconoGirardo subdiaconoLandrico militeWlgrino calva gallinaHugone de MarcilliacoHerberto barba De nostrisVaslino de TavennoRainaldo pistoreVitale pistoreWalterio pistoreDurando marescalcoHainrinco de Buziaco - Rainaldo DaldinoRotberto franciscoOdone cocoIvone cocoHildemaro sanguineatore - Isembardo de molendinis.