Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 16

Effrid le Roux et Hugues, pour le salut de leur âme, cèdent, à perpétuité, à Marmoutier leurs alleux de Villiers en échange de trois livres de deniers pour Effrid et vingt sous pour Hugues. Nihard, fils d’Effrid, reçoit du moine Eudes cinq sous pour retirer la réclamation qu’il avait faite au sujet de cet accord.
Datierung: Vor 1070

DE ALODIIS APUD VILLAM QUE DICITURVILLARE

Notum sit omnibus successoribus nostris quod quidam milites de Vindocino, Effridus Rufus, et Hugo filius Herluini, venerunt in capitulum Sancti Martini Maioris Monasterii atque alodos quos apud villam que vocatur Villare habebant, eidem loco pro suarum remedio animarum iure perpetuo concesserunt. Quod quidem ut fieret, donantur eis, uni videlicet Effrido ad quem alodi proprie pertinebat tres denariorum libre: Hugoni vero a quo illos pridem emerat ut doni auctoritatem ex sua parte firmaret XXti solidi. Utrisque vero simul nostri loci impenditur beneficium. Huius vero traditionis convenientia ut firmior in postero duraret, donum idem ipsi super altare Sancti Martini posuerunt. Nomina vero testium qui hec viderunt et audierunt subtus notata sunt:

Acfridi GarneriiOtberti cellarariiHilduiniHugolini qui hanc donationem feceruntAlmariiRainaldi succelliGualteriiGiraldi.

Postquam hoc factum est, Nihardus supradicti Effridi filius eandem alodorum partem quam idem pater eius cum iam dicto Hugone Sancto Martino donaverat, calumniatus est, qui cum ab eadun calumnia gratis desistere nollet, Odo Sancti Martini monachus, tandem cum eo ad concordiam veniens, V ei solidos vice fratrum ut accepta querela cessaret dedit; quibus acceptis ab appetitu calumnie declinans donum quod pater eius fecerat Sancto Martino eiusque monachis, coram his testibus perpetuo auctorizavit. S. Fulcherio de TurreHuberto canonico Sancti GeorgiiBernardo nivelloGuismando et Nivelone hominibus Sancti Martini.