Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 6

Hilgod, qui avait vendu l’église de Naveil aux moines de Marmoutier, la leur enlève violemment ensuite, et les contraint à la lui racheter pour quarante sols, s’engageant à les défendre contre toute revendication ultérieure.
Datierung: 11.Jahrhundert

NOTICIA DE ECCLESIA NAVOIL

Certum esse volumus atque omnibus tam presentibus quam futuris sancte Dei ecclesie fidelibus, notificamus quod Hilgodius, Gisleberti filius, ecclesiam de Navolio, quam de suo beneficio ipsius testificatione et libero concessu quietam et solidam emeramus, vi perversa et aperto torto nobis postea abstulit, et XLta solidis eam nos redimere fecit, ea promisione et ea fide, ut abhinc contra omnes mortales illam nobis quietam faciat et a calumnia pervasorum nobis eam tueatur ac defendat. Cuius rei isti sunt testes:

Hugo archidiaconusHilgodius nepos eiusBurchardusVivianusWalteriusGaufredusAdraldusAscelinusRichardusJoscelinusSeinfridusAmalricusHamelinusGalterius IngelgeriusBernardusGalbertusHerlandusJohannesLancelinus.