Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 5

Gautier, fils d’Hamelin, qui avait vendu l’église de Naveil aus moines de Marmoutier, les réduit à la lui acheter de nouveau pour sept livres, s’engageant à obtenir l’approbation de ses frères et de sa femme Hersende, et à prêter secours aux moines, s’il leur survenait quelque difficulté au sujet de cette église.
Datierung: 1050-1068

NOTICIA DE NAVOIL VILLA

Certum esse volumus atque omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus notum fore decrevimus, quod Walterius, Hamelini filius, ecclesiam de Navoil primo nobis monachis Sancti Martini Maioris Monasterii venditam, solidam et sine ulla calumnia quietam, nunc iterum facit, immo compellit nos eam redimere VIItem libras, sed eo tenore et ea fide, ut convenientiam istam otriare et testari faciat suos fratres, Thomam videlicet et Fulcradum cum uxore sua Hersendam nomine, et ecclesiam illam solidam, quietam et per totum Sancto Martino propriam clamet, ipse et fratres sui atque uxor sua pro remedio anime patris et matris sue atque animarum suarum. Ita ut inde nobis in illa ecclesia nullam inquietudinem vel aliquam iniuriam ipse vel aliquis suorum per suum consensum aut voluntatem faciat; et si quis alius est vel exsurrexerit, qui illam vel aliud aliquid circa se, sibi pertinens, calumniare aut violentiam aliquam inferre temptaverit, ipse nobis per veram fidem in hoc adiuvet et succurat, et scriptum hoc in presentia Fulconis comitis firmet et cum fratribus suis, manu propria corroboret.

S. Hairardi prepositiS. Odini clericiS. Hilarii
S. IsambardiS. HameliniS. Walterius
S. FulcheriiS. SalomonisS. Rainaldi
S. HubertiDe famulis nostrisS. Bordulli.
S. SicbardiS. Hervei
S. GausceliniS. Boscelini
S. Rainalmi, clericiS. Dodoni, clerici