Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 3

Arnulfe ayant élevé une reclamation mal fondée touchant la vente faite à Saint-Martin par son père Robert, et avec son consentement, de l’église de Naveil et d’une terre sise au Châtaignier, vient, ainsi que sa mère et sa sœur, se désister devant le chapitre du couvent. Il s’engage, moyennant vingt sols, à défendre les religieux contre toute revendication ultérieure.

DE ARNULFO FILIO ROTBERTI

Post nos futuris notam fieri volumus concordiam, quam cum Arnulfo, filio Rotberti de Marciliaco, fecimus. Ipse enim calumniam iniuste faciebat nobis de ecclesia Navolio sita, quam suus pater, eo favente, vendidit Sancto Martino, et de quadam terra, que est in pago Dunense, apud locum qui appellatur Castanedium. Unde recognoscens se rectum non habuisse, in capitulum Sancti Martini venit querelamque, quam faciebat iniustam, coram omnibus postposuit. Idemque fecerunt genitrix sua Gila ac soror eius nomine Helia. Dederunt ergo eis domnus Albertus abbas, et alii seniors loci, societatem beneficii sui, et XXti solidos denariorum per talem convenientiam ut contra omnes, si forte amplius fuerint harum rerum calumniatores, ipsi sint nobis legaliter fidelissimi defensores. Testium vero qui hoc viderunt et audierunt nomina subtus notataArnulfusRichardusHildricusRichardus maiorHildebertus cocus de ParceioAlariusBernardus AisiacumHubertusGaufredusBelinusRaimbaldus HerveusEvroinusLetmeriusGauterius canonicus, qui istas litteras composuit.