Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 100

None
Datierung: 1032-1064

DE BENEDICTO SERVO EFFECTO

Notum sit universis successoribus nostris quod quidam Blesensis homo, Benedictus nomine, libero genere ortus, cum nichil carius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci servili conditione serviat. Et ut haec traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsum omnipotenti Deo taliter obtulit. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Hildebertus coquus. Bernardus hospitalarius. Herveus de Ponte. Constantius de Blesis. Gualterius pistor. Rotbertus de elemosina. Odo Cornuellus. Guarnerius de elemosina.