Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 42

None
Datierung: 1097

GUERPITIO MAJORIAE VILLAE ETARDI, AB ALCHERIO EFFECTA.

Notum sit omnibus quod Alcherius miles, major noster de Villa Etarbi atque servus, venit in capitulum nostrum, id est monachorum Majoris Monasterii, anno secundo a dedicatione basilicae nostrae a Romano papa Urbano secundo facta, et ibi accepto beneficio nostrae societatis, sibi et uxori suae atque matri, guerpivit nobis amicabiliter et in pace majoriam Villae Ettardi, quam de nobis tenuerat ea tenus, non ex aliquo jure propinquitatis aut successionis. Dedit etiam ibidem et guerpivit sed et vendidit nobis centum solidis, quicquid omnino de nobis tenebat apud eandem Villam Ettardi, nichil prorsus retinens inde sibi. Ubi et promisit quod semper recognosceret se esse servum beati Martini atque nostrum, et quamvis vellet habitare sub alterius domini dominio, numquam tamen noceret alicui nostrum aut rebus nostris, nec faceret in terram nostram ullum malum conductum. Quod si forte ab aliquo dominorum suorum cogeretur ire cum aliis in dempnationem terrae nostrae invitus, quantum posset res nostras et hominum nostrorum vitaret attingere, sociosque suos revocaret inde, et si forto inde caperet aliquid, non moraretur illud reddere. De quibus omnibus fecit prius donum in inanu domni Radulfi prioris nostri, per unam virgulam, et deinde super altare ecclesiae dominicum tulit et obtulit eam. Quod viderunt et audierunt testes isti: Galfredus de Oseniaco, Arnulfus cellararius, Johannes hospitalis, Petrus Barba, Petrus Burdonius, Galterius de Parciaco, Bernardus salnerius, Adam frater Othgerii mariscalis, Odo de Rupeculis, Herbertus de Rupeculis, Petrus Bonetus.