Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 40

None
Datierung: 1095

DE DOMO RAHERII PISCATORIS SERVI EFFECTI.

Noverint omnes quod Raherius piscator, cum esset liber et antea nobis bene deservisset, amplius appropinquare nobis voluit et melius atque fidelius deservire. Accepturus itaque in uxorem ex ancillis nostris quondam sororem scilicet Landrici coqui, prius venit in capitulum nostrum et devenit servus beati Martini et monachorum ejus, id est Majoris Monasterii. Nos autem dedimus ei quandam domum nostram que fuerat Hildemari coqui, accipientes tamen inde ab eo LX sol.; quam domum poterit vendere ad cibum sive potum emendum, si fuerit ei necesse. Sed tamen prius eam offerret nobis venalem et tunc, si voluerimus eam emere, bene. Si vero non, alicui nostrorum hominum poterit eam vendere. Qui si mortuus fuerit sine legitimo herede, domus ipsa nobis remanebit ac nostra erit. Quam si voluerit a nobis emere Petrus cognomento Barba, frater predicti Raherii, nulli alii vendetur, si tamen pro ea voluerit tantum dare quantum alius aliquis. Quam tamen domum uxor ipsius Raherii possidebit, quandiu marito super vixerit, etiam si de illo heredem non habuerit. Hujus rei testes sunt hi: Hubertus cellararius, Landricus coquus, Petrus Barba, Girardus piscator, Johannes hospitalis, Ernulfus de Ruillaco, Sancellinus cellararius, Ansegisus bocherius.

Actum anno ab incarnatione domini M XCV. Agentibus nobis sub domino abbate Bernardo XIImo anno ordinationis ejus.