Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 12

None
Datierung: 1032-1064

CONCORDIA ALBERTI ABBATIS CUM ABBATE INGELBALDO, DE DUOBUS SERVIS, BOSELINO ET FRATRE EJUS OTTRANDO.

Notum fiat omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus immo et nostris successoribus quod hanc convenientiam domnus abba Ingelbaldus Resbatiacensis monasterii fecit cum domno Alberto abbate Majoris Monasterii aliisque ejusdem loci fratribus, in capitulo Sancti Martini. Si quidem tradidit Sancto Martino duos adhuc juvenilis aetatis servos Othtrandum videlicet et Boselinum, pro commutatione cujusdam servi Sancti Martini, in omni re mullum idonei, nomino Frederici, qui in eorum servitio, casu accidente, occisus fuit. Hoc autem tali actum est ratione, ut ipsi, omnisque ex eis nascitura progenies, Sancto Martino Majoris Monasterii ejusdemque loci fratribus, jure perpetuo serviant conditione servili. Hujus vero convenientiae donum, ut firmiorem haberet auctoritatem, postea firmatum ac corrobatum est in capitulo Sancti Petri Resbatiacensis monasterii, cunctis ejusdem loci fratribus annuentibus. Nomina vero haec videntium et audientium inferius subnotata sunt; ex nostra parte: Richardus major, Rainaldus major, Otbertus cellararius, Girardus sartor.