Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 11

None
Datierung: 1053-1088

DE EO QUOD TURBATUS RECOGNOVIT SE SERVUM ET DE CONCORDIA CUM EO.

Notum sit fratribus nostris scilicet monachis Majoris Monasterii quod quidam servus noster, quem appellant Turbatum, habebat querelas adversum nos, et nos adversus eum. De quibus cum vellet placitari nobiscum, negavit se esse servum nostrum, ut posset habere quoscunque vellet adjutores contra nos ad placitandum. Et pro hac re ipsa venimus ad placitum apud Rupes, ante domnum Tetbaldum, et ibi habuimus unum ex parentibus ejus, Joscelinum de Rupeculis, qui eum affirmans esse servum nostrum, arramivit de hac re bellum contra eum. Sed ille, statim in eodem placito et in eodem loco, recognovit et confessus est quod prius negabat, hoc est servum se esse nostrum. Propter quod, judicatum est ibidem, quod si vellet placitari nobiscum, necesse erat ei illuc veniro, ubi nos vellemus. Hujus rei testes: Tetbaldus de Rupibus, Bernardus Bloius, Gaufredus frater ejus, Godefridus, Galoius, Archenfredus, Rainaldus de Ciconiis; de nostris: Gaufredus campio, Arnulfus Gazel, Durandus Calvellus. Postea venit, et habuimus simul placitum, in quo talem cum eo fecimus concordiam, ut, et nos dimiserimus ei omnes retro querelas, et ille similiter nobis omnes quas habebat contra nos et contra familiam nostram..De aliis autem hominibus si fecerit clamorem, faciet ei justitiam vel prior noster ad quem pertinebit. Hujus concordiae testes: Gaufredus senescalcus, Arembertus vicarius, Galoius, Arnulfus Plented frater ejus.