Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 2

None
Datierung: 1032-1064

DE BALDONETO SERVO EFFECTO SANCTI MARTINI.

Sicut omnis pictura vetustate obsolescit et, nisi novis subinde coloribus reparetur, penitus obliteratur, sic omnis rei gestae noticia, nisi litterarum liniamentis quibusdam depingatur, evanescit; quoniam, sicut omne terrenum corruptioni proximum et omne corporeum temporalitati obnoxium, sic et omnis memoria mortalium, dumtaxat oblivioni proxima et opus fine deficiens. Proinde ne posteros nostros actuum nostrorum notione fraudemus, quod nesciri sit damnum durabilitati tradamus litterarum. Notum sit igitur universis successoribus nostris quod famulus quidam, ex parentibus liberis ortus, nomine Baldonetus, amore divino compunctus, ut sibi benignitas Dei, apud quem personae nullius acceptio, sed uniuscujusque respicitur meritum, propiciari dignaretur, semetipsum pro illius amore tradidit in servum Sancto Martino Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut, non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, jure perpetuo Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci conditione servili famuletur. Ut autem haec sui traditio certior evidentior appareret, ipse, signorum etiam cordas collo suo circumferens et pro recognitione servi IIIIor de capite proprio denarios super altare Sancti Martini ponens, semetipsum omnipotenti Domino sic obtulit. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subtus inserta sunt. Richardus major. Rotbertus major. Rainaldus major. Guarinus clericus. Gausmarus clericus. Otbertus cellararius. Hubertus presbiter Guastinae. Gauscelmus clericus. Hildebertus coquus. Hildegarius mariscalcus. Arnulfus coquus. Boselinus pistor.