Confirmation par Rotrou, archevêque de Rouen, de la même donation
Datierung: Vers 1167
Rotrodus Dei gracia Rothomagensis archiepiscopus presentibus et futuris, salutem, graciam et benedictionem. Fidelium elemosine que ecclesiis vel monasteriis conferuntur et quelibet ecclesiastica beneficia tunc plurimum firmitudinis in possidendo noscuntur habere, cum metropolitani assensu, in cujus provincia sunt, et ejus auctoritate concessa fuerunt et firmata. Inde est quod filiorum nostrorum prioris et monachorum Belismensis cenobii justis peticionibus benignum prebentes assensum, beneficium quod concessum est a Hulgoto de Ferreria monachis Majoris Monasterii, et per manum venerabilis Fratris nostri Frogeri Sagiensis episcopi donatum, sicut carta ejus testatur, et assensu comitis Perticencis carta ipsius confirmatum, nos eis in perpetuam elemosinam habendum statuimus, scilicet : et presentationem ecclesie de Capella-Suavi, et duas partes decime, cum integritate dominii ejusdem ecclesie, quam hereditario jure predictus Hulgotus possidebat, et domum hujus possessionis quam obtinebat frater ejus Hemericus cum clauso et grangia, ut hec in usus monachorum Belismensis cenobii remaneat et conserventur. Ne quis ergo super hujus elemosine donacione eos inquietare presumat, sed stabilis et quieta eis maneat absque diminucione, presenti scripto et sigilli nostri auctoritate Belismensi eam cenobio confirmamus.