Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte de Froger, évêque de Sées, confirmant aux moines de Marmoutier la donation, faite par Hilgot de la Ferrière, de la présentation de l’église de la Chapelle-Souëf, des deux parties de la dîme, du domaine qu’il y possédait, d’une maison avec un clos et une grange qui étaient à son frère Hémeri. [Biens situés à la Chapelle-Souëf]
Datierung: Vers 1167

Frogerus, Dei gracia Sagiensis episcopus, universis Sancte Matris Ecclesie filiis, salutem imperpetuum. Noverit universitas vestra quod Hilgotus de Ferreria dedit monachis Majoris Monasterii in perpetuam elemosinam presentacionem ecclesie de Capella Suavi, et duas partes decime, cum integritate dominii ejusdem ecclesie quam hereditario jure possidebat et domum quam Hamericus frater ejus possidebat, cum clauso et grangia, ita quod redditus monachis Belismensis cenobii remanebunt, et hec omnia in manus nostras misit. Nos autem ea predictis monachis concessimus, et in perpetuam elemosinam sigilli nostri testimonio confirmamus. Testes sunt : Henricus archidiaconus, Herbertus archidiaconus, Rogerus archidiaconus, Aubericus decanus de Corbonnais, magister Ernaudus de Suri, Hugo Barbinus, Lancelinus de Ygeio.