Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Vente par Gervais Calabre à Giraud Leclousier de prés, sis à Chemilli, sur le ruisseau de Torgearnesse, pour le prix de quarante-six livres et demie et neuf deniers.
Datierung: 1205 05

Omnibus presentes litteras inspecturis Gervasius Kalabre, armiger, salutem in Domino. Noverint universi quod ego, de voluntate Juliane uxoris mee et omnium heredum meorum vendidi et concessi Giraldo Leclousier et Alessie uxori ejus, pro quadraginta et sex libris et dimidium turonensibus, et novem denariis turonensibus, de quibus michi plenarie satisfecerunt, in pecunia numerata, prata omnia tota et integra, sita in parochia de Chemilleio, in riparia de Torgearnesse, in feodo domini de Clinchampo ; et sunt juncta, ex una parte, doeto de Torgearnesse, et ex altera, terre monachorum de Chemilleio, et albotant se, a parte superiori, prato defuncti Grillu, et a parte inferiori, prato defuncti Guillelmi Pigace ; dicta prata tenenda eidem Giraldo et Alessie ejus uxori, et eorum heredibus libere, quiete, pacifice et jure hereditario in perpetuum possidenda, sine contradicione aliqua a me vel heredibus meis, vel Juliana uxore mea de cetero facienda, reddendo dominis feodalibus universa servicia et auxilia que super dictis pratis evenerint..... In cujus rei testimonium et munimen tradidi eidem Giraldo et Alessie ejus uxori et eorum heredibus presentes litteras sigilli mei munimine confirmatas, per quas obligo me et heredes meos ad omnia predicta fideliter et firmiter observanda, et contra omnes, prout superius dictum est defendenda. Et Juliana uxor mea, ne ipsa contra predicta de cetero posset venire, presentibus litteris sigillum suum apposuit in omnium predictorum testimonium et munimen. Actum anno Domini Mo CCo sexagesimo quinto, mense maii.