Charte notice de la donation faite à Marmoutier, par Gautier, fils de Vivien, avec le consentement de sa femme Hildeburge et de son fils, Payen, de la moitié de l’église de Boissi, dans la châtellenie de Rémalard; et, plus tard, de la donation testamentaire de la moitié de la terre dite : Le Val de Vîlers, dans la même paroisse. (S. d.) [Prieuré de Boissi-Maugis]
Datierung: 1092-1137
Quia memoria hominis facile est ad obliviscendum, recte sollertia antiquorum instituit litteris adscribi quidquid in posterum vellen testificari. Quorum vestigia sequentes, notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris, quod quidam miles nobilis, nomine Gauterius, Viviani filius, timore gehenne perterritus simul et divinitatis gratia cumpunctus, dedit nobis, monachis videlicet Beati Martini, in Majori suo Monasterio Deo sibique famulantibus, sanus et incolumis, una cum carissima uxore sua, Hildeburge, et dilectissimo filio suo Pagano, et pro remedio animarum suarum, necnon antecessorum et successorum suorum, medietatem cujusdam nobilissime ecclesie, in territorio castelli quod vocatur Remalast, prope fluviolum Hienie site, cum medietate cimiterii, ita solutam et quietam sicut ipse eam tenebat eo die quo eam nobis dedit, nichil nisi custodiam et defensionem contra omnes homines retinens. Cumque diu postea et idem vir omni probitate preclarus cursum presentis vite feliciter perfecisset, dedit nobis in ejusdem ecclesie parochia medietatem cujusdam decime quam tenebat in territorio quod dicitur Vallis de Vilers, annuente filio supradicto cum matre sua. Quod si deinceps aliqua dubitatio de isto dono alicui veniret requirantur in testimonium : Sthephanus, Arduinus, Rainaldus, Gaufridus, monachi. — Wido Boslenus, Ebrardus Osene filius, Hernulfus Barbinus, Gauterius de Buxeria, Adam, Gerricus, Gauterius Alexandri filius, Hubertus Aloris, et non solum isti, sed omnes fere homines regionis illius agnoverunt. Isti etiam sunt testes de altera medietate quam dedit nobis Garnerius.