Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Lisiardus, Dei gratia Sagiensis episcopus salutem in Domino. Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod nos divine pietatis intuitu, ad perpetuam et inviolabilem firmitatem concedimus, et presentis scripti testimonio confirmamus abbatie Sancti Martini Majoris Monasterii et prioratui Castri Belismensis, ecclesiam Sancti Leonardi cum omnibus sibi pertinentibus, tam ecclesiis quam altaribus et decimis, et omnibus aliis, quiete et pacifice imperpetuum monachis Belismi, salvo in omnibus jure episcopali, possidendis, sicut ea debent juste et canonice possidere. Inter hec autem nominative duximus hec exprimenda : Ecclesiam Sancti Salvatoris Belismensis : Ecclesiam Sancti Petri extra murum : Ecclesiam Sancte Marie de Veteri Castro : Ecclesiam Sancti de Veteri Belismo : Ecclesiam Beate Marie de Cortiout : Ecclesiam Sancti Jovini de Danciaco : Ecclesiam Sancti Albini de Buxcello : Ecclesiam Sancti Martini de Curia Leonardi : Ecclesiam Sancti Audoeni de Curia : Ecclesiam Sancti Audoeni de Pinu : Ecclesiam Beate Marie de Bellavilers : Ecclesiam Sancti Mauricii de Yvreciaco : Ecclesiam Sancti Petri de Oriniaco : Ecclesiam Sancti Petri de Capella Suavi. Preterea ea que largicione principum, oblatione fidelium, seu alio modo juste et canonice adepti sunt, vel imposterum, largiente Domino, poterunt adipisci ; et sigilli nostri auctoritate, salvo ut dictum est jure pontificali, roboramus. Valete.